பக்கம்:தமிழ் இலத்தீன் பாலம்.pdf/110

இப்பக்கம் மெய்ப்பு பார்க்கப்படவில்லை

106


QUARTA FABULA Piscatura Equi

Magister et discipuli postero die stus timore, ad cantum galli, paratis omnibus, discessere. Sed quia lento gressu incedebant, nondum tres leucas perfecerant, etjam solem altius ascendisse videntes in refrigerante arboreto substiterunt. Dum ibi tantisperquiescerent, Mileixen dictus, ad secessum

abiens, in proximum stagnum sibi pedes lavatum ivit.

Super ejus stagni ripam Ayenari fanum erat, ibique novissime equus grandis, opere fictili, ex voto delatuset positus fuerat. Cum autem stagnum aqua plenum esset, et aqua admodum clara, ibi in stagno reflexam fictilis equi figuram Mileixem videns, in aqua equum sistere admiratus est. Verum cum videret eum fictili equo colore, crassitudine, altitudine, ac figura omnino similem esse, occurrit illi dubium, num umbra ipsius foret. Sed licet occurrerit illi hoc dubium, cum ex motu aqu a vento tunc flante agitat, et illa imago moveretur, equus autem super ripam immobilis persisteret, pro certo habuit equum in aqua diversum esse et vivum. Deinde quasi illum fugare vellet, clamando in eum lapides jecit.